monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 12
Aliquis fortasse inventus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos, quibus vel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod illibatam virginitatem decerpunt? servavit te leno, quam prostiturus erat in libidinem populi? ita est: sic leno tamquam nos: 'castam [tam] e castis'. 'Omnes' inquit 'exorabam': si quis dubitabat, an meretrix esset, audiat, quam blanda sit. Haesisti in complexu: osculo pacta es; ut felicissima fueris, pro pudicitia impudice rogasti. Quid faciam mulieri in(ter) crimina sua delitescenti? cum dico: 'vim passa es', 'occidi' inquit; cum dico: 'hominem occidisti', 'inferebat' inquit 'vim mihi': sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit.